

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 17: Versus 15
Unus autem.Unus autem regressus significat unius Ecclesiae devotam in Christo humilitatem, qui cadens ad pedes ejus gratias agens, quia repressis praesumptionis cogitationibus, quam sit infirmus videt, nihil virtutis sibi tribuit; bona quae agit de misericordia intelligit.